monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 15, 3
Utique qui a Deo potestatem accipit, legibus servit, et iustitiae et iuris famulus est. Qui vero eam usurpat, iura deprimit, et voluntati suae leges submittit. In eum ergo merito armantur iura, qui leges exarmat, et publica potestas saevit in eum, qui evacuare nititur publicam manum. Et cum multa sint crimina maiestatis, nullum gravius est eo, quod adversus ipsum corpus iustitiae exercetur. Tyrannis ergo non modo publicum crimen, sed, si fieri posset, plus quam publicum est.